1 Chronicles 1
1 Chronicles chapter 1 from the Latin Vulgate
1 filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras 2 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 3 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 4 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan 5 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan 6 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra 7 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim 8 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 9 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth 10 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum 11 Evheumque et Aruceum et Asineum 12 Aradium quoque et Samareum et Ematheum 13 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch 14 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber 15 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan 16 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare 17 Aduram quoque et Uzal et Decla 18 Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon 19 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 20 Sem Arfaxad Sale 21 Heber Phaleg Raau 22 Serug Nahor Thare 23 Abram iste est Abraham 24 filii autem Abraham Isaac et Ismahel 25 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam 26 Masma et Duma Massa Adad et Thema 27 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis 28 filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan 29 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae 30 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel 31 filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core 32 filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech 33 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza 34 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan 35 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna 36 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison 37 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan 38 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran 39 isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba 40 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 41 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum 42 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 43 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca 44 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est 45 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor 46 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 47 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth 48 dux Oolibama dux Hela dux Phinon 49 dux Cenez dux Theman dux Mabsar 50 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom 52 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon 53 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser 54 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum