1 Chronicles 11

1 Chronicles chapter 11 from the Latin Vulgate

1 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David 2 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps 3 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David 4 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit 5 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo 6 hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel 7 et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice 8 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes 9 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum 10 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo 11 descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim 12 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem 13 desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta 14 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 15 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi 16 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus 17 inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat 18 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis 19 et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua 20 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus 21 inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam 22 porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem 23 Semmoth Arorites Helles Phallonites 24 Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites 25 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites 26 Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites 27 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites 28 Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites 29 filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites 30 Ahiam filius Sachar Ararites 31 Eliphal filius Ur 32 Apher Mechurathites Ahia Phellonites 33 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi 34 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai 35 Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae 36 Iras Iethreus Gareb Iethreus 37 Urias Ettheus Zabad filius Ooli 38 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta 39 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites 40 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites 41 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites 42 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia 44 hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores 45 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin 46 princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites 47 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites