1 Chronicles 12

1 Chronicles chapter 12 from the Latin Vulgate

1 Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim 2 Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor 3 sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus 4 Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius 5 Masmana quartus Hieremias quintus 6 Hetthi sextus Helihel septimus 7 Iohanan octavus Helzebad nonus 8 Hieremias decimus Bachannai undecimus 9 hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille 10 isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem 11 venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David 12 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 13 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae 14 porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul 15 quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse 16 hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu 17 sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei 18 iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini 19 filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium 20 de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum 21 de filiis Levi quattuor milia sescenti 22 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti 23 Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo 24 de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul 25 porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis 26 et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David 27 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur 28 porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici 29 et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia 30 de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum 31 et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia 32 trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia 33 omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David 34 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui 35 sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel 37 iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus 38 et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos 39 et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul 40 et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo