1 Chronicles 13
1 Chronicles chapter 13 from the Latin Vulgate
1 et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius 2 inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum 3 porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis 4 cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam 5 iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo 6 contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem 7 et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei 8 et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei 9 mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat 11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum 12 cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel 13 accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias 14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon