1 Chronicles 14

1 Chronicles chapter 14 from the Latin Vulgate

1 Noga quoque et Napheg et Iaphiae 2 Elisama et Baliada et Eliphaleth 3 audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis 4 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim 5 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua 6 cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 7 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri 8 alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle 9 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum 10 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim 11 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera 12 divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes 14 fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum 15 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum 16 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei 17 necnon et filios Aaron et Levitas