1 Chronicles 16

1 Chronicles chapter 16 from the Latin Vulgate

1 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini 2 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius 3 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius 4 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius 5 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum 6 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper 7 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius 8 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius 9 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 10 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes 11 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac 12 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum 13 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 14 cum essent pauci numero parvi et coloni eius 15 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 16 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges 17 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 18 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius 19 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius 20 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos 21 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit 22 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius 23 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium 24 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto 25 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem 26 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit 27 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt 28 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram 29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 30 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis 31 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino 32 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 33 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 34 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon 35 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli 36 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 37 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios 38 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae 40 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est 41 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est 42 igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens 43 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum