1 Chronicles 17
1 Chronicles chapter 17 from the Latin Vulgate
1 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam 2 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel 3 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra 4 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio 5 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus 6 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius 7 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum 8 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit 9 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum 10 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David 11 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia 12 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus 13 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum 14 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia 15 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris 16 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat 17 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius 18 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es 19 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo 20 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te 21 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia 22 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum 24 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim 25 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera 26 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten 27 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi