1 Chronicles 18
1 Chronicles chapter 18 from the Latin Vulgate
1 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat 2 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem 3 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea 4 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba 5 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer 6 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech 7 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia 8 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat 9 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo 10 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis 11 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba 12 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis 14 accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius eius pro eo 15 dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon 16 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius 17 igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos