1 Chronicles 2

1 Chronicles chapter 2 from the Latin Vulgate

1 filii autem Phares Esrom et Hamul 2 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque 3 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis 4 filii Ethan Azarias 5 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi 6 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda 7 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 8 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai 9 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa 10 quartum Nathanahel quintum Raddai 11 sextum Asom septimum David 12 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres 13 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites 14 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon 15 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur 16 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel 17 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub 18 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad 19 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad 20 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 21 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia 22 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam 23 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar 24 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur 25 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid 26 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis 27 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi 28 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis 29 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel 30 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa 31 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei 32 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad 33 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed 34 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam 35 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa 36 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum 37 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama 38 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron 39 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma 40 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei 41 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur 42 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez 43 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph 44 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana 45 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa 46 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim 47 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader 48 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum 49 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae 50 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai 51 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab 53 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide 54 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith 55 quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua