1 Chronicles 20
1 Chronicles chapter 20 from the Latin Vulgate
1 sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus 2 hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius 4 consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel 5 dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam 6 responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli 7 sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem 8 deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum