1 Chronicles 22
1 Chronicles chapter 22 from the Latin Vulgate
1 dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei 2 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me 3 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius 4 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum 5 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te 6 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui 7 tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas 8 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia 9 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos 10 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum 11 praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum 12 cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius 13 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini 15 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel 16 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas 17 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum 18 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia 19 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum