1 Chronicles 23
1 Chronicles chapter 23 from the Latin Vulgate
1 Gersom Leedan et Semei 2 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres 3 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan 4 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor 5 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 6 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor 7 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 8 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi 9 filii Mosi Gersom et Eliezer 10 filii Gersom Subuhel primus 11 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis 12 filii Isaar Salumith primus 13 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 14 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus 15 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis 16 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum 17 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres 18 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra 19 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum 20 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum 21 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra 22 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini 23 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram 24 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam 25 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino 26 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini 28 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 29 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar 30 et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium 31 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo 32 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar