1 Chronicles 24

1 Chronicles chapter 24 from the Latin Vulgate

1 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae 2 tertia Arim quarta Seorim 3 quinta Melchia sexta Maiman 4 septima Accos octava Abia 5 nona Hiesu decima Sechenia 6 undecima Eliasib duodecima Iacim 7 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal 8 quintadecima Belga sextadecima Emmer 9 septimadecima Ezir octavadecima Hapses 10 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel 11 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul 12 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau 13 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel 14 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia 15 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias 16 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath 17 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 18 filius Ozihel Micha filius Micha Samir 19 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias 20 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno 21 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri 22 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos 23 filius vero Cis Ierahemel 24 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum 25 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat 27 igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes 28 de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem 29 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum 30 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth 31 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres