1 Chronicles 26
1 Chronicles chapter 26 from the Latin Vulgate
1 filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias 2 omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom 3 porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo 4 de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem 5 Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim 6 hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini 7 missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum 8 cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis 9 Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium 10 Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam 11 ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini 12 in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas 13 hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari 14 porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum 15 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli 16 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini 17 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus 18 Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris 19 fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith 20 ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus 21 de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini 22 haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius 23 Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos 24 porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis 25 Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad 26 fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis 28 filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant 29 primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia 30 de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo 31 secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium 32 dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia