1 Chronicles 28

1 Chronicles chapter 28 from the Latin Vulgate

1 et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie 2 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum 3 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum 4 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice 5 dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis 6 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum 7 divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini 8 aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate 9 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 10 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas 11 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit 12 altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini 13 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris 14 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini 15 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua 17 locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo 18 ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 19 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam 20 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi 21 ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino