1 Chronicles 3

1 Chronicles chapter 3 from the Latin Vulgate

1 porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel 2 Iebaar quoque et Elisama 3 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie 4 necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem 5 omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar 6 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat 7 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas 8 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham 9 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 10 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae 11 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum 12 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias 13 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel 14 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia 15 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum 16 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque 17 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia 18 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero 19 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres 20 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem 22 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal 23 Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi 24 ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni