1 Chronicles 4

1 Chronicles chapter 4 from the Latin Vulgate

1 Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara 2 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara 3 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan 4 Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum 5 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore 6 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est 7 Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon 8 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha 9 filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath 10 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant 11 filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez 12 filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel 13 et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo 14 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered 15 et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi 16 filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth 17 filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti 18 et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 19 hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi 20 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul 21 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius 22 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius 23 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 24 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 25 et in Ballaa et in Asom et in Tholad 26 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg 27 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David 28 villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque 29 et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio 30 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 31 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel 32 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia 33 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia 34 isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer 35 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis 36 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham 37 hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt 38 de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi 39 et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc 41 filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum 42 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph 43 filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi