1 Chronicles 6
1 Chronicles chapter 6 from the Latin Vulgate
1 Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi 2 Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth 3 porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob 4 Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas 5 Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan 6 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem 7 genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob 8 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum 9 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam 10 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec 11 porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor 12 filii ergo Levi Gersom Caath et Merari 13 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei 14 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel 15 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum 16 Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius 17 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius 18 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius 19 Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius 20 Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius 21 filii Helcana Amasai et Ahimoth 22 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius 23 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius 24 filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia 25 filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius 26 Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius 27 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 28 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio 29 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel 30 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou 31 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai 32 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae 33 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core 34 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel 35 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa 36 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae 37 filii Athnai filii Zara filii Adaia 38 filii Ethan filii Zamma filii Semei 39 filii Ieth filii Gersom filii Levi 40 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch 41 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae 42 filii Amasai filii Bonni filii Somer 43 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi 44 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini 45 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei 46 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius 47 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius 48 Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius 49 Sadoc filius eius Achimaas filius eius 50 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 51 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum 52 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne 53 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius 54 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis 55 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum 56 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas 57 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem 58 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 59 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim 60 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum 61 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis 62 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 63 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis 64 Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter 65 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum 66 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant 67 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis 68 de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis 69 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis 70 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter 71 Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis 72 porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius 73 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis 74 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis 75 Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis 76 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis 77 sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis 79 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor 80 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti 81 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes