1 Chronicles 8
1 Chronicles chapter 8 from the Latin Vulgate
1 sed et Gera et Sephuphan et Uram 2 hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath 3 Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud 4 porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas 5 genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom 6 Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis 7 Meusim vero genuit Abitob et Elphaal 8 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius 9 Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth 10 et Haio et Sesac et Ierimoth 11 et Zabadia et Arod et Eder 12 Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria 13 et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber 14 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal 15 et Iacim et Zechri et Zabdi 16 et Helioenai et Selethai et Helihel 17 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei 18 et Iesphan et Heber et Helihel 19 et Abdon et Zechri et Hanan 20 et Anania et Ailam et Anathothia 21 et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac 22 et Samsari et Sooria et Otholia 23 et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam 24 hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem 25 in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha 26 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab 27 Gedor quoque et Ahio et Zacher 28 et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 29 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 30 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 31 filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz 32 et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa 33 et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel 34 porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel 35 filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius 36 fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin 38 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum 39 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei 40 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse