1 Chronicles 9
1 Chronicles chapter 9 from the Latin Vulgate
1 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius 2 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta 3 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana 4 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae 5 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum 6 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin 7 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei 8 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer 9 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei 10 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari 11 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph 12 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi 13 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps 14 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 15 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 16 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino 17 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii 18 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 19 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis 20 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum 21 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus 22 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini 23 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores 24 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur 25 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus 26 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant 27 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur 28 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent 29 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent 30 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem 31 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 32 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 33 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth 34 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 35 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 36 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 37 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara 38 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa 39 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel 40 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel 42 Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe 43 cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul 44 et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis