1 Corinthians 1
1 Corinthians chapter 1 from the Latin Vulgate
1 quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia 2 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis 3 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi 4 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi 5 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri 6 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 7 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt 8 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi 9 divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis 10 gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium 11 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis 12 baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim 13 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi 14 verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est 15 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 16 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi 17 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 18 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt 19 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam 20 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 21 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus 22 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles 23 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 24 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret 25 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius 26 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 27 ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur 29 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi 30 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum 31 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos