1 Corinthians 10
1 Corinthians chapter 10 from the Latin Vulgate
1 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto 2 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 3 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 4 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 5 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 6 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 7 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 8 itaque qui se existimat stare videat ne cadat 9 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere 10 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura 11 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico 12 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est 13 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur 14 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris 15 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid 16 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 17 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 18 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt 19 omnia licent sed non omnia aedificant 20 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 21 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 22 Domini est terra et plenitudo eius 23 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 24 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 25 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia 26 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago 27 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite 28 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 29 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant 31 imitatores mei estote sicut et ego Christi 32 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 33 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus