1 Corinthians 11

1 Corinthians chapter 11 from the Latin Vulgate

1 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 2 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 3 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 4 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 5 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 6 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 7 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 8 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo 9 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 10 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 11 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 12 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei 13 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 14 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 15 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 16 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 17 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 18 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 19 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 20 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 21 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 22 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 23 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 24 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 25 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 26 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 27 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 28 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 29 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 30 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam 32 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 33 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 34 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto