1 Corinthians 12

1 Corinthians chapter 12 from the Latin Vulgate

1 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 2 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 3 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 4 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 5 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 6 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 7 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult 8 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 9 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 10 nam et corpus non est unum membrum sed multa 11 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 12 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 13 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 14 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 15 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 16 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 17 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 18 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 19 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent 20 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem 21 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 22 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra 23 vos autem estis corpus Christi et membra de membro 24 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 25 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores 26 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur 27 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro 29 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens 30 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 31 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest