1 Corinthians 13

1 Corinthians chapter 13 from the Latin Vulgate

1 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 2 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 3 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet 4 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur 5 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 6 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 7 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 8 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 9 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas 11 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis 12 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria 13 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes