1 Corinthians 14

1 Corinthians chapter 14 from the Latin Vulgate

1 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat 2 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina 3 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur 4 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum 5 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes 6 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 7 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus 8 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 9 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur 10 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est 11 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente 12 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit 13 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur 14 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor 15 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua 16 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote 17 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus 18 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus 19 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis 20 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus 21 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est 22 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant 23 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur 24 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo 25 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent 26 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat 27 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur 28 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt 29 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum 30 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit 31 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia 32 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit 33 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata 34 si quis autem ignorat ignorabitur 35 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere 36 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant 38 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 39 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 40 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas