1 Corinthians 15

1 Corinthians chapter 15 from the Latin Vulgate

1 et quia visus est Cephae et post haec undecim 2 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 3 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus 4 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 5 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 6 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 7 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 8 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 9 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 10 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 11 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 12 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 13 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 14 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 15 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 16 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 17 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 18 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 19 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 20 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 21 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 22 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 23 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 24 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 25 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis 26 ut quid et nos periclitamur omni hora 27 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 28 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur 29 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala 30 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor 31 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt 32 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur 33 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum 34 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus 35 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium 36 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium 37 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 38 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione 39 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute 40 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est 41 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 42 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale 43 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis 44 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes 45 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis 46 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit 47 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur 48 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 49 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem 50 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 51 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 52 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 53 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 54 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino 56 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite 57 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant 58 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem