1 Corinthians 16
1 Corinthians chapter 16 from the Latin Vulgate
1 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo 2 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero 3 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit 4 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten 5 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi 6 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego 7 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus 8 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit 9 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini 10 omnia vestra in caritate fiant 11 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos 12 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti 13 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt 14 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt 15 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia 16 salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto 17 salutatio mea manu Pauli 18 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha 19 gratia Domini Iesu vobiscum 20 caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen 21 II Corinthios 23 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia 24 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo