1 Corinthians 3

1 Corinthians chapter 3 from the Latin Vulgate

1 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 2 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 3 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 4 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 5 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis 6 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet 7 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 8 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 9 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 10 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet 11 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem 12 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 13 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos 14 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 15 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 16 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt 17 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt 18 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 19 vos autem Christi Christus autem Dei 21 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei 22 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur 23 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico