1 Corinthians 6
1 Corinthians chapter 6 from the Latin Vulgate
1 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum 2 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles 3 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini 4 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus 5 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 6 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 7 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri 8 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate 9 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori 10 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam 11 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 12 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una 13 qui autem adheret Domino unus spiritus est 14 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat 15 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 16 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro 18 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere 19 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat 20 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro