1 Corinthians 8

1 Corinthians chapter 8 from the Latin Vulgate

1 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi 2 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum 3 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur 4 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus 5 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus 6 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta 7 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 8 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis 9 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem 11 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino 12 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino 13 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est