1 Corinthians 9
1 Corinthians chapter 9 from the Latin Vulgate
1 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas 2 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi 3 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat 4 numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit 5 scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo 6 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 7 si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus 8 si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi 9 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 10 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere 11 ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet 12 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero 13 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est 14 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio 15 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 16 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer 17 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 18 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos 19 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar 20 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 21 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam 22 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 23 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar 25 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 26 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari 27 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt