1 John 1

1 John chapter 1 from the Latin Vulgate

1 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem 2 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato 3 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 4 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate 5 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis 7 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 8 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi 9 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus 10 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est