1 John 2

1 John chapter 2 from the Latin Vulgate

1 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare 2 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 3 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet 4 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 5 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est 6 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius 7 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius 8 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 9 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum 10 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 11 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 12 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum 13 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est 14 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis 15 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia 16 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est 17 quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium 18 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet 19 vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis 20 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam 21 haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos 22 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo 23 et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius 24 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est 26 videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum 27 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 28 et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est 29 omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas