1 John 3

1 John chapter 3 from the Latin Vulgate

1 omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum 2 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 3 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 4 omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 5 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum 6 quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum 7 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta 8 nolite mirari fratres si odit vos mundus 9 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte 10 omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem 11 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere 12 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo 13 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate 14 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra 15 quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia 16 carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum 17 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus 18 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis 19 et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit 21 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum 22 in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est 23 et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est 24 vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo