1 John 5

1 John chapter 5 from the Latin Vulgate

1 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 2 quia tres sunt qui testimonium dant 3 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt 4 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo 5 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 6 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 7 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 8 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei 9 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos 10 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo 11 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget 12 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem 13 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum 14 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est 15 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna 16 filioli custodite vos a simulacris 17 II Ioannis 19 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem 20 propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum 21 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate