1 Kings 4
1 Kings chapter 4 from the Latin Vulgate
1 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa 2 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant 3 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim 4 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan 5 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher 6 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem 7 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan 8 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 9 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim 10 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio 11 Baana filius Usi in Aser et in Balod 12 Iosaphat filius Pharue in Isachar 13 Semei filius Hela in Beniamin 14 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra 15 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes 16 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius 17 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae 18 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium 19 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu 20 habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis 21 et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium 22 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo 23 hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi 24 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 25 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum 26 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum 27 locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille 28 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus 29 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius 31 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore 32 misit autem et Salomon ad Hiram dicens 33 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius 34 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus