1 Maccabees 10

1 Maccabees chapter 10 from the Latin Vulgate

1 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum 2 et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat 3 et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus 4 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus 6 et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes 7 si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor 8 ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum 9 et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum 10 pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat 11 lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate 12 labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est 13 vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum 14 propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege 15 numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum 16 transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni 17 disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum 18 et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra 19 et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tui 20 nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere 21 cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere 22 laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii 24 ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum 25 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum 26 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia 27 et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui 28 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum 29 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti 30 a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur 31 si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis 32 et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota 33 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam 34 et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum 35 et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum 36 invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus 37 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum 38 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt 39 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius 40 et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi 41 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei 43 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen 44 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento 45 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum 46 mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia 47 ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis 48 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate 49 I Machabaeorum 51 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 52 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae 53 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius 54 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius 55 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum 56 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur 57 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret 58 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est 59 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo 60 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra 61 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum 62 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala 63 et bonus visus est sermo in oculis eorum 64 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium 65 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum 66 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum 67 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna 68 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine 69 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi 70 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti 71 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel 72 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi 73 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia 74 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam 75 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna 76 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum 77 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est 78 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant 79 et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem 80 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna 81 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei 82 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel 83 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu 84 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt 85 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem 86 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem 87 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum 88 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel 89 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem