1 Maccabees 11
1 Maccabees chapter 11 from the Latin Vulgate
1 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum 2 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum 3 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam 4 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi 5 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum 6 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae 7 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei 8 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes 9 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel 10 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia 11 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei 12 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur 13 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent 14 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare 15 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram 16 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis 17 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras 18 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant 19 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos 20 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum 21 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus 22 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare 23 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi 24 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant 25 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis 26 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt 27 et facta est ira magna super populum valde 29 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin 30 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis 31 et Simeon qui cognominabatur Thasi 32 et Iudas qui vocabatur Macchabeus 33 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus 34 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem 35 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum 36 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis 37 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum 38 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius 39 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla 40 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes 41 quo ergo nobis adhuc vivere 42 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde 43 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere 44 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt 45 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus 46 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis 47 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius 48 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum 49 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei 50 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via 51 et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 52 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram 53 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit 54 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi 55 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me 56 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate 57 tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum 58 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala 59 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi 60 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum 61 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis 62 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum 63 et concitaverunt adversus eos proelium 64 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta 65 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos 66 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum 67 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde 68 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra 69 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis 70 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege 71 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum 72 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent 73 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras 74 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine