1 Maccabees 12
1 Maccabees chapter 12 from the Latin Vulgate
1 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori 2 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis 3 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum 4 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum 5 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam 6 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti 7 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni 8 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel 9 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem 10 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula 11 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum 12 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma 13 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum 14 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur 15 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est 16 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet 17 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis 18 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater 19 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi 20 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri 21 et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis 22 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos 23 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno 25 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo 26 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia 27 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo 28 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione 29 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis 30 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius 31 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione 32 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel 33 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes 34 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel 35 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt 36 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus 37 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum 38 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis 39 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel 40 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis 41 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie 42 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis 43 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est 44 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos 45 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris 46 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos 47 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius 48 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim 49 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum 50 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes 51 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde 52 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia 53 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus