1 Maccabees 14

1 Maccabees chapter 14 from the Latin Vulgate

1 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius 2 et facta est salus magna in Israhel in illa die 3 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant 4 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex 5 et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos 6 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris 7 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 8 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus 9 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua 10 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis 11 et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum 12 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam 13 dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare 14 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion 15 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta 16 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem 17 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum 18 tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta 19 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei 20 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum 21 et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret 22 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud 23 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis 24 et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius 25 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt 26 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum 27 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo 28 et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt 29 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni 30 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt 31 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis 32 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis 33 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis 34 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas 35 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium 36 et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio 37 et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 38 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae 40 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde 41 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi 42 et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna 43 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via 44 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant 45 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum 46 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos 47 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam 48 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem 49 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos