1 Maccabees 16

1 Maccabees chapter 16 from the Latin Vulgate

1 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace 2 et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis 3 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt 4 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt 5 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam 6 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam 7 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo 8 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos 9 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel 10 et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum 11 et convenerunt ad eos fausta adclamantes 12 et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu 13 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam 14 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium 15 et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda 17 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro 18 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia 19 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate 20 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam 21 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda 22 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt 23 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam 24 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat