1 Maccabees 3

1 Maccabees chapter 3 from the Latin Vulgate

1 vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis 2 et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis 3 propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis 4 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam 5 et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum 6 et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi 7 numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius 8 Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo 9 sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus 10 et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab inimico 11 omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis 12 ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos 13 aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem 14 ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta 15 plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit 16 custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint 17 dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget 18 non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper 19 Abacuc 21 onus quod vidit Abacuc propheta 22 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis 23 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior 24 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum 25 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur 26 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua 27 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur 28 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum 29 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem 30 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam 31 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui 32 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum 33 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se 34 et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem 35 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit 36 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus 37 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet 39 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me 40 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum 41 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit 42 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet 43 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos 44 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum 45 numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis 46 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea 47 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali 48 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua 49 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit 50 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate 51 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient 52 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare 53 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius 54 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam 55 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea 56 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta 57 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius 58 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra 60 oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus