1 Maccabees 6
1 Maccabees chapter 6 from the Latin Vulgate
1 et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum 2 propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem 3 adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem 4 et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua 5 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem 6 et ostendit mihi Dominus quattuor fabros 7 et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam 9 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum 10 et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius 11 et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius 12 et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius 13 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius 14 o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus 15 o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis 16 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius 17 quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me 18 lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus 19 et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te 20 et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem 21 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo 23 et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei 24 et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne 25 et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli 26 qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis 27 et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat 28 et contestabatur angelus Domini Iesum dicens 29 haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt 30 audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem 31 quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terrae illius in die una 32 in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum 34 et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo 35 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius 36 et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius 37 et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi 38 et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi 39 et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum 40 quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius 41 et factum est verbum Domini ad me dicens 42 manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos 43 quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra 44 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius 45 et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro 46 et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine 47 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae 49 et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans 50 et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum 51 et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur 52 educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius 53 et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur 54 et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra 55 et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae 56 et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius 57 et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum 58 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram 59 et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam 61 et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montes montes aerei 62 in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi nigri 63 et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi varii fortes