1 Maccabees 7

1 Maccabees chapter 7 from the Latin Vulgate

1 et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti caeli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae 2 in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri 3 qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt terram 4 et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis 5 et factum est verbum Domini ad me dicens 6 sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae qui venerunt de Babylone 7 et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni 8 et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum Domino 9 et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos 10 et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sofoniae memoriale in templo Domini 11 et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri 13 et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu 14 et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini 15 ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis 16 et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens 17 loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi 18 et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis 19 numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur 20 et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens 21 haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo 22 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo 23 et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent 24 et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum 25 et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum 26 et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum 28 et factum est verbum Domini exercituum dicens 29 haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam 30 haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus 31 haec dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius prae multitudine dierum 32 et plateae civitatis conplebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis eius 33 haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum 34 haec dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis 35 et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia 36 haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum aedificaretur 37 siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec merces iumentorum erat neque introeunti et exeunti erat pax prae tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum 38 nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius dicit Dominus exercituum 39 sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi huius universa haec 40 et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestrae 41 quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus 42 et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere 43 haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris 44 et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim haec sunt quae odi dicit Dominus 45 et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens 46 haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum et pacem diligite 47 haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis 48 et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam etiam ego 49 et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini 50 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est