1 Peter 1
1 Peter chapter 1 from the Latin Vulgate
1 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus 2 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 3 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata 4 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum 5 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt 6 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 7 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere 8 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi 9 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis 10 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis 11 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum 12 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini 13 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 14 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi 15 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos 16 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo 17 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 18 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis 19 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit 20 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos 22 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones 23 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem 24 si gustastis quoniam dulcis Dominus 25 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum