1 Peter 2
1 Peter chapter 2 from the Latin Vulgate
1 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 2 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 3 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt 4 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 5 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti 6 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam 7 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis 8 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti 9 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 10 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam 11 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei 12 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate 13 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis 14 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 15 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum 16 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 17 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 18 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste 19 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis 20 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum 22 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant 23 considerantes in timore castam conversationem vestram 24 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 25 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples