1 Peter 3

1 Peter chapter 3 from the Latin Vulgate

1 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem 2 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae 3 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 4 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis 5 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 6 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam 7 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala 8 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis 9 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini 10 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe 11 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem 12 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes 13 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu 14 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit 15 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam 16 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 17 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus 19 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis 20 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis 21 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus 22 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes