1 Peter 4
1 Peter chapter 4 from the Latin Vulgate
1 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu 2 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus 3 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum 4 hospitales invicem sine murmuratione 5 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei 6 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen 7 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat 8 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes 9 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit 10 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor 11 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine 12 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio 13 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit 14 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis 16 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 17 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 18 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo 19 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam