1 Peter 5
1 Peter chapter 5 from the Latin Vulgate
1 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis 2 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis 3 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 4 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri 5 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit 6 ipsi imperium in saecula saeculorum amen 7 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state 8 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus 9 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo 10 II Petri 12 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi 13 gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri 14 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute